Esdrae Liber Primus*

Caput 3: Versus 5

In Kalendis, quam in universis,etc. Scilicet initiis mensium in ortu lunae, a quo semper Hebraei menses incipiebant, nullos menses exceptis lunaribus habentes: unde pro Kalendis Graeci melius neomenias, id est novilunia vocant. Si autem menses propter dies triginta quibus implentur, significant plenitudinem operum lucis, quando in fide sanctae Trinitatis Decalogi praecepta perficimus, quid exordia mensium, in quibus luna, ut denuo luceat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designant bonae operationis, quae donante conditoris gratia, quasi solis justitiae praesentia percipimus? Ob cujus significantiam divinae illustrationis sine qua nihil boni inchoare vel perficere valeamus. Deus omnes Kalendas, id est exordia mensium celebrari praecepit; unde:Canite initio mensis tuba in insigni die solemnitatis vestraePsal. 80.. Bene autem dicitur, quia peracta festivitate tabernaculorum filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, etc. Quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se impendat obsequio divinae voluntatis.
(* Traductions européennes)